Note

Serravalle, transito dei commerci con l'Europa centrale

Testo della parte presa nel Consiglio veneziano il 15 novembre 1375, con la quale si ordinava che le merci tedesche che transitavano per Serravalle non potessero prendere la via dei Ducati d'Austria.

<<Andreas Contareno Dei Gratia Dux Venetiarum etc. nobilibus et sapientibus viris Petro Aymo de suo mandato potestati tar[visanae] et successoribus etc.

Significamus vobis quod in nostri Consiliis minori, Rogatorum, Quadraginta et additionis, capta fuit pars infrascripti tenoris, videlicet cum jam bono tempore propter novitates occursas sit statutum, quod balle mercatorum de Norimbergo et aliorum mercatorum de Alemania, non intelligendo de subditis terrarum et locorum Ducum Austriae, non audeant ire per viam Seravalli, ut solebant, ex quo sequitur quod vadunt per viam Padue et Verone, et faciunt ipsas terras bonas cum danno introiti nostri communis, et melius sit quam vadant et transeant per terras et loca Tarvisanae et Cenetensis, ut solebant; et mercatores Theotonici dictarum partium hoc petant cum magna instantia, sicut dicunt Provisores Communis.

Vadit pars quod concedatur ipsis mercatoribus quod cum suis ballis et mercationibus debeant ire et transire per viam Seravallis, Tarvisanam et Cenetensem, ut solebant, et redire secundum usum. Verum accipiatur ab eis plezaria, videlicet Thotonicos et alios, ut melius fieri potest, et detur eis sacramentum bona fide, sine fraude vel dolo, quod dictas suas ballas nec de mercibus vel rebus existentibus in eis, non conducent vel conduci facient ullo modo ad terras vel loca subdita Ducibus Austriae, sub pena contrabanni, et quod non salvabunt ullo modo havere mercatores, nec bona subditorum Ducum Austriae sub pena predicta.

Et committatur Vicedomino fontici Theotonicorum et aliis Officialibus nostris qui faciunt eis bulletas, quod non faciant bulletas aliquibus Theotonicis predictis, nisi per viam Seravallis predictam, tantum et quod accipiant plezariam , et dent sacramentum, sicut superius per ordinem dictum est. Et scribatus nostris Rectoribus tarvisane et Cenetensis et successoribus suis, quod predicta observent, et faciant secundum usum inviolabiliter observari.

Quare mandamus vobis cum dictis Consiliis quatenus dictam partem, et contenta in ea debeatis observare et facere inviolabiliter observari, tenendo modum quod balle et mercatione predicte vadant tantum per viam Seravallis predictam, et non per aliam ullo modo, et quod balle ipse non disligentur sub aliquo colore vel forma.

Data in nostro Ducali Palatio die XV Novemvris ind[ictione] XIV>>